

Liber Deuteronomii*
Caput 23: Versus 12
Habebis.Corporalem enim munditiam diligit Deus: ideo praecepit nihil foedum remanere in castris.Mystice.[GREG., lib. XXXI Mor., cap. 32.]Habebis locum,etc. Naturae corruptibilis pondere gravatae a nostrae mentis utero quaedam cogitationum superflua quasi ventris gravamen erumpunt. Sed portare sub balteo paxillum debemus, ut ad reprehendendos nosmetipsos semper accincti acutum circa nos stimulum compunctionis habeamus, quod terram nostrae mentis poenitentiae dolore confodiat, et quod a nobis fetidum erumpit, abscondat.